aller à la navigation

DIEI XVI MENSIS IVNII ANNI MMVIII A.D. LECTIONES juin 16 2009

Infos : , ajouter un commentaire

 AD CORINTHIOS EPISTVLA II SANCTI PAVLI APOSTOLI VIII, 1-9

Notam autem facimus uobis, fratres, gratiam Dei, quae data est in ecclesiis Macedoniae, quod in multo experimento tribulationis abundantia gaudii ipsorum et altissima paupertas eorum abundauit in diuitias simplicitatis eorum; quia secundum uirtutem, testimonium reddo, et supra uirtutem uoluntarii fuerunt cum multa exhortatione obsecrantes nos gratiam et communicationem ministerii, quod fit in sanctos. et non sicut sperauimus, sed semetipsos dederunt primum Domino, deinde nobis per uoluntatem Dei, ita ut rogaremus Titum, ut, quemadmodum coepit, ita et perficiat in uos etiam gratiam istam. sed sicut in omnibus abundatis, fide et sermone et scientia et omni sollicitudine et caritate ex nobis in uobis, ut et in hac gratia abundetis. non quasi imperans dico, sed per aliorum sollicitudinem etiam uestrae caritatis ingenitum bonum comprobans; scitis enim gratiam Domini nostri Iesu Christi, quoniam propter uos egenus factus est, cum esset diues, ut illius inopia uos diuites essetis.

EVANGELIVM SECVNDVM MATTHAEVM, V, 43-48

 Audistis quia dictum est : “diliges proximum tuum et odio habebis inimicum tuum”. ego autem dico uobis : diligite inimicos uestros et orate pro persequentibus uos, ut sitis filii Patris uestri, qui in caelis est, quia solem suum oriri facit super malos et bonos et pluit super iustos et iniustos. si enim dilexeritis eos, qui uos diligunt, quam mercedem habetis ? nonne et publicani hoc faciunt ? et si salutaueritis fratres uestros tantum, quid amplius facitis ? nonne et ethnici hoc faciunt ? estote ergo uos perfecti, sicut Pater uester caelestis perfectus est.

  S. HILARII PICTAVIENSIS COMMENTARIVS IN EV. MATTHAEI

27. Inimicorum dilectio. audistis quia dictum est, diliges proximum tuum, et odies inimicum tuum, et reliqua (+Mt 5,43). conclusit omnia bonitate perfecta. amari enim lex proximum exigebat, et in inimicum licentiam odii dabat. diligi uero inimicos fides praecipit, et petulantes humanarum mentium motus, publicae caritatis frangit affectu (+Mt 5,44); non solum iram ab ultione depellens, sed etiam in amorem mitigans iniuriosi : quia gentium sit amantes amare, et commune sit diligere diligentes. uocat igitur nos in Dei ut haereditatem, ita et imitationem : bonis et iniustis, Christi sui aduentu, in baptismi et Spiritus sacramentis et solem tribuentis et pluuiam (+Mt 5,45). ita nos ad perfectam uitam, per hanc publicae bonitatis concordiam, quia nobis in caelo pater sit perfectus imitandus, instituit.

DIEI XII MENSIS IVNII ANNI MMVIII A.D. LECTIONES juin 12 2009

Infos : , ajouter un commentaire

AD CORINTHIOS EPISTULA II SANCTI PAVLI APOSTOLI, IV, 7-15

Habemus autem thesaurum istum in uasis fictilibus, ut sublimitas sit uirtutis Dei et non ex nobis. in omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur; aporiamur, sed non destituimur; persecutionem patimur, sed non derelinquimur; deicimur, sed non perimus; semper mortificationem Iesu in corpore circumferentes, ut et uita Iesu in corpore nostro manifestetur. semper enim nos, qui uiuimus, in mortem tradimur propter Iesum, ut et uita Iesu manifestetur in carne nostra mortali. ergo mors in nobis operatur, uita autem in uobis. habentes autem eundem spiritum fidei, sicut scriptum est : “Credidi, propter quod locutus sum”, et nos credimus, propter quod et loquimur, scientes quoniam, qui suscitauit Dominum Iesum, et nos cum Iesu suscitabit et constituet uobiscum. omnia enim propter uos, ut gratia abundans per multos gratiarum actionem abundare faciat in gloriam Dei.

EVANGELIVM SECVNDVM MATTHAEVM, V, 27-32

Audistis quia dictum est : “Non moechaberis”. ego autem dico uobis : omnis, qui uiderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo. quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum et proice abs te; expedit enim tibi, ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mittatur in gehennam. et si dextera manus tua scandalizat te, abscide eam et proice abs te; expedit enim tibi, ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum abeat in gehennam. dictum est autem : “Quicumque dimiserit uxorem suam, det illi libellum repudii”. ego autem dico uobis : omnis, qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam moechari; et, qui dimissam duxerit, adulterat.

COMMENTARIVS : SVMMI PONTIFICI LITTERA ENCYCLICA ‘HVMANAE VITAE’, 8-9

8. Iamuero coniugalis amor tunc nobis maxime ueram suam naturam nobilitatemque ostendet, si illum, quasi a supremo quodam fonte, a Deo manare cogitauerimus, qui Caritas est,(Cfr. 1 Io. IV, 8) quique Pater est, ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur.(Eph. IV, 15)

Tantum igitur abest, ut matrimonium e casu quodam uel e caeco naturalium uirium cursu nascatur, ut reapse illud sapienter prouidenterque Creator Deus ea mente instituerit, ut in hominibus suum amoris consilium efficeret. quocirca per mutuam sui donationem, quae ipsorum propria est et exclusoria, coniuges illam persequuntur personarum communionem, qua se inuicem perficiant, ut ad nouorum uiuentium procreationem et educationem cum Deo operam socient.

Sacro autem baptismate ablutis, matrimonium eiusmodi praeditum est dignitate, ut gratiae sacramentale signum exsistat, cum Christi et Ecclesiae coniunctionem designet.

9. Quibus rebus in sua luce positis, perspicue et notae et necessitates coniugalis amoris propriae patent, quas maximi est ponderis iustis aestimare momentis.

Est ante omnia amor plane humanus, hoc est sensibilis et spiritualis. quare non agitur solum de mero uel naturae uel affectuum impetu, sed etiam ac praesertim de liberae uoluntatis actu, eo scilicet tendente, ut per cotidianae uitae gaudia et dolores non modo perseueret, sed praeterea augeatur; ita nimirum ut coniuges ueluti cor unum et anima una fiant, suamque humanam perfectionem una simul adipiscantur.

Agitur deinde de amore pleno, id est de peculiari illa personalis amicitiae forma, in qua coniuges omnia magno animo inter se partiuntur, neque iniustas exceptiones admittunt, uel suis dumtaxat commodis student. qui coniugem suum re uera amat, eum profecto non tantum ob id quod ab eo accipit, sed propter eum ipsum amat; idque libens facit, ut eum dono sui ditet.

Ad hoc, coniugalis amor et fidelis et exclusorius est, usque ad uitae extremum; qualem scilicet sponsus et sponsa eo die cogitatione comprehenderunt, quo liberi planeque conscii matrimoniali se uinculo deuinxerunt. quae coniugum fidelitas etsi interdum habeat difficultates, nemini tamen asseuerare licet, eam non esse possibilem, cum contra quouis tempore nobilis sit meritisque uber. posita enim uoluentibus saeculis a tot coniugibus exempla non tantum probant, eam esse matrimonii naturae consentaneam, sed insuper ex ea, ueluti e fonte, intimam diuturnamque felicitatem fluere.

Hic denique amor fecundus est, quippe qui non totus in coniugum communione contineatur, sed eo etiam spectet ut pergat, nouasque exsuscitet uitas. matrimonium et amor coniugalis indole sua ad prolem procreandam et educandam ordinantur. filii sane sunt praestantissimum matrimonii donum, et ad ipsorum parentum bonum maxime conferunt.(Conc. Vat. II, Const. past. Gaudium et spes, n. 50: A.A.S. LVIII (1966) pp. 1070-1072)

Bienvenu sur votre blog novembre 11 2008

Infos : , 1 commentaire

Bienvenu sur Blogvie.com. ceci est votre premier post. Il faut le modifier et commencer votre blogging! cliquez sur wp-login.php votre login et mot de passe se trouve sur votre email activation.

J'ai 3 articles, devenez Fan de mon Blog :


Créer un Blog | Nom Domaine | Créer Forum | publicité | Tags | Signaler Abus
culture | actualités | politique | bebe | finance | justice | ecologie | sport | sante
net | grossesse | jeux | droit | voyage | design | livre | internet | grippe | photos
iPhone | famille | nature | europe | emploi | enfant | web | Top | New | Nouveaux